293
Lapidis Philosoph.
4
canitur de hac Ciuitate superna:
"Portae nitent margaritis.
Adytis patentibus:
Et virtute meritorum
Illuc introducitur
Omnis qui ob Christi Nomen.
Hic in mundo premitur."
Sed dicat nobis aliquid D. Ioan¬
nes qui quondam eam est contem¬
platus. Audiamus igiturex cap. 21.
Apocalypseos. "Et Ciuitas non eget So¬
le neque Luna, vt luceat in ea: nam clari¬
tas Dei illuminabit eam, & lucerna eius
est agnus." Quamuis hoc loco mihi
occurrat sapiens & argutum respon¬
sum B. Aegydij Franciscani, quod
Surius refert 23. April. in tomis
Sanctorum. Huic cum diceret qui¬
dam Doctor Dominicanus, S. Io¬
annem sublimiter de Diuinitate
scripsisse: ipse respondit eum nihil
tale fecisse, & confirmauit simili¬
tudine adiuncta, nam si ex altissi¬
mo monte exigua auis quotidie
sume¬