293
Lapidis Philosoph.
148
stabilem conclusionem ex hisce
omnibus tandem faciamus, no¬
uoque foedere & mutuo consensu
nostram amicitiam cofirmemus.
Non enim ignorare debes, quod
Deus Optimus Maximus ita nos
inuicem coniunxerit, vt nunquam
in aeternum possimus separari.
Quocirca licet diuersas obeamus
functiones, in vna tamen domo¬
eodemque cubiculo inseparabili¬
ter habitamus. Meas partes tibi ex¬
plicabo, & tunc etiam tua officia
exponam. Meum igitur est munus,
circa veritatem inuestigandam &
contemplandam occupari: tui of¬
ficij erit virtutes colere, bonis o¬
peribus vacare, summum bonum
super omnia amare. Et vt paucis
verbis tibi exponam vtriusque fi¬
nem, nostra felicitas in eo consi¬
stit, vt simplici intellectu & puro
affectu adhaereamus DEO nostro¬
iugiter, quantum possibile est in¬
hac