293
Lapidis Philosoph.
154
etiam adolescentem, qui cum à Lu¬
theranis ad Catholicos transijsset,
& post ritè peractam Confessio¬
nem sacrâ Eucharistia se munijsset,
tanto Fidei ardore inflammatus
est, tantoque amore erga: Deum
flagrabat, vt intimis desiderijs o¬
ptasset Martyrium subire. Haec non
sentiuntur apud Lutheranos, quia
omne quod hac in parte agere vi¬
dentur, simiarum ludus est. Gesti¬
unt quidem, in aliquibus locis imi¬
tari Catholicos dum illorum Con¬
cionatores suscipiunt auricularem
confessionem: sed neminem à pec¬
catis absoluunt, quia Sacerdotes
legitimi non sunt, nec potestatem
absoluendi habent. Potrigunt et¬
iam populo (vt ipsi putant) Sacram¬
communionem: sed nihil praeter
solum panem & vinum: quia, vt
dixi, non sunt Sacerdotes legiti¬
mè ordinati, neque potestatem ha¬
bent consecrandi. Maximo igitur
desi¬