293
Lapidis Philosoph.
160
virum tibi ante oculos pone, O A¬
nima mea, eundemque pro exem¬
plo imitando firmiter propone.
Audi illum ex libro 8. Confessio¬
num cap. 11. "Retinebant me nugae nu¬
garum, & vanitates vanitatum, anti¬
quae amicae meae; cum diceret mihi con¬
suetudo violenta: Putasne sine istis pote¬
ris?" Postmodum oculos conijciens
in castissima Ecclesiae Catholicae
castra, dicebat sibi ipsi: "Ibi tot pueri
& puellae; ibi iuuentus multa & omnis
aetas, & graues Viduae & Virgines anus,
& in omnibus ipsa continentia, &c. Tu
non poteris quod isti & istae? An vero isti
& istae in semetipsis possunt, an non in
Domino Deo suo? Dominus Deus eorum
me dedit eis. Quid in te stas? Proijce te
in eum, noli metuere, non subtrahet vt
cadas. Proijce te securus, excipiet te &
sanabit te." Hic talis vir in suo amo¬
re captiuus, postquam Ecclesiae est
incorporatus, quanto amore DEI
ardebat? quot flammas suspirio¬
rum