681
38
DE LITHIASI
aegrorum obedientias, strictas clientelas, dolores,
mortes, familiarum praecoces destructiones, vi¬
duarum tandem, & pupillorum spolia, sub infidis,
& ignaris auxiliatoribus, medentûm nomine de¬
cipientibus, contigisse. (12). Tum enim serio cogno¬
vi, me nil scire, qui ex nil scientibus, mea didice¬
ram. Fastiditus itaque caeca praesumtionis pridem
meae ignorantia, libros abieci, ac ducentos forte
aureos in libris, dono transtuli in studiosos (uti¬
nam combussissem) omnino mecum resolutus,
professionem tam ignaram deserere, si non doli
quoque plenam. Tandem quadam nocte somno
excitus, cogitavi. Quod nullus discipulus, supra
suum Magistrum esset: animo tamen revolve¬
bam, plures ex meis condiscipulis, superasse suos
didascalos: sed illius textus veritas mihi oblata.
Quod nempe frustra vigilaret, & aedificaret, nisi
Dominus cooperaretur. Scivi itaque pariter, nos
frustra docere quemquam, nisi simul intus docue¬
rit omnis veritatis Magister, quem discipulorum
nemo, unquam superaverit. Inquisivi ergo du¬
dum, atque serio, quomodo ab hoc Magistro, cal¬
culi cognitionem acquirerem. Siquidem Autho¬
res, ne tantillum luminis habere, agnovi perfectis¬
sime: ac proinde neque scientiam mihi dare posse.
(13). Me autem, mare magnum ignorantiae, & tenebra¬
rum multiplicium abyssum, fatebar, & quasi care¬
re omni luce, nisi unica scintilla, ut mecum pene¬
trans nihil agnoscerem, mihi esset relicta. Adeoque
etsi orarem frequenter, attamen mox statim animo
despondebam. Tandem meiipsius trutinam faciens,
comperi, me fore liberum à calculo. Nunquam
nim renum dolorem senseram, vel unicam are¬
nam notaveram: attamen, subinde istud adhae¬
rens sabulum in matula conspexeram, absque ta¬
men viscositate ulla, aut molestia caloris, vel do¬
loris