681
47
CAPUT III.
go, cerussa ec. Haecque perperam aestimat Para¬
celsus tartaros, sive rerum separatas impuritates,
coagulo proprio, sibique interno obductas. Cum
alioqui non sint, nisi duorum mutuo agentium,
consternationes, viribus scilicet utrimque exant¬
latis. (11). Deinde, dudum examinavi salia, per omnem
analysin: ac deprehendi, omnium salium spiritus,
esse acidos, exceptis alcalizatis, & sulfurum essen¬
tialium in vegetabilibus. Quorum nempe acri¬
moniae salinae, sunt pingues atque sulfureae, neque
in salem praesto reductibiles, nisi per principiorum
taediosam in versionem. (12). Quae salia, tum velut eli¬
xirata; referunt seminum concretorum veram,
summamque crasim. Spiritus autem lotii huma¬
ni, nec est acidus, nec alcalizatus: sed merè salsus,
prout & iumentorum. (13). Idque ideo, quod volatile
acidum chyli stomachici, transmutetur vi alterius
fermenti, in volatile salsum. Prout alibi de dige¬
stionibus animalium. Obiter hic adnoto, quod in
transmutatis, non sit regressus immediatus ad id¬
unde transmutatum est: non magis quàm à pri¬
vatione ad habitum. Eo quod in transmutando,
pereat vita ultima rei: quia simul fere tota dispo¬
sitio, vitae mediae prioris entis aufertur, propter ex¬
tinctionem prioris seminis. Idcirco enim transmu¬
tata, servant propriam novi entis essentiam, cum
prioris concreti neglectu. Inutile ergo reperi qua¬
lecunque remedium, quod verisimiliter alioqui a
priore concreto, credideram dissolutivum calculi.
Istud tamen verum, quod spiritus urinae, funda¬
mentali nativitatis suae puncto, sit salsus: quodque
ratione illius salis, promptiùs, alios coagulet spiri¬
tus, quam acidus quilibet, lac. Non tamen spiritus
urinae coagulat lac, aut cruorem: eo quod spiritus
cruoris, imo & vitalis noster, sit salsus, per modum
urinarum. Hinc nempe spiritus lotii, se habet per
modum