681
54
DE LITHIASI
resistunt, quo minus ad lotii hospitia veniant. San¬
guis quoque, licet ad medendum, habeat salem
mirabilem, tam fugitivum, quam fixum, non ta¬
men proficuum in Lithiasi animadverti. Caete¬
rum testae limacum, terrestrium, vel conchiliorum
aquatilium, pro parte, qua acidum, & calcarium
salem gerunt, prosunt quidem calculosis abster¬
sione indigentibus: sed luctam continent, pro par¬
te sui lixivii, quatenus scilicet, ad lotium nun¬
quam perveniunt. (29) Ossa animalium combusta, nul¬
lum sibi salem fixum retinent: at tantum insipi¬
dam terram residuam. Notabilis ergo stupiditatis
est, ebur, & cornu cervinum, calcinari in morbo¬
rum praesidia, quia mercari jubent pulverem, viri¬
bus orbatum: adeoque & crumenae, & spei aegro¬
torum imponunt, occasionem bene agendi prae¬
tereunt, ac seipsos ridiculos faciunt. Pro me autem
spondent Monetarii. Siquidem testae probatrices,
(quas vocant capellas) constare debent cinere, or¬
bato omni sale. Quare optime, è cinere ossium,
longeque excellunt ex ebore & cornu cervino. (30) E¬
nimvero primis annis, traditiones Scholarum, to¬
tidem erant oracula penes me: At per ignem me
edocto, universa Scholarum theoremata, igne de¬
leta sunt. Persuaserant inter caetera, quod sal ma¬
ris, calculosis nocivus esset, tam quatenus sali uri¬
nario praeberet materiam, quam quod mucosam
pituitam pro Duelech praecipitaret. Examen sa¬
lis per ignem, secus me docuit. Imprimis sexage¬
narium (mihi à distillationibus) immunem à re¬
num calculo, servavi annos sedecim (cui alioqui
obnoxius erat) largo salis marini. usu. Quod dein¬
ceps in multis confirmavi. Etenim Scholae, dum
viderent, in acri myria salis, refrigerata, salem
quemque suo more coagulari, illamque myriam
non fieri meracam, nisi per exhalationem partis
aquo¬