681
92
DE LITHIASI.
millepedum, & succo conchiliorum nigrorum, cui
granum unum cantharidum incoxerat integro
haustu bibitum. Haec missa facio. (15). Diureticorum
autem litem sic dirimo. Omnis calculus, vel ma¬
jor est suo uretere, vel minor, vel aequalis. Si mi¬
nor, oportuna, nec metuenda erunt Diuretica. Si
autem iusto major: Diuretica erunt plane evani¬
da, ac frustranea. At si aequalis, ureteri responderit,
praestat eundem ocyssimè expelli, ne per moram,
augeatur. (16). Veruntamen quia transeunte calculo,
ureter contractus prae dolore, plerumque crispatur,
Diuretica, in paroxysmo danda, cum praecautio¬
ne. Nimirum propinanda sunt doloris & contra¬
cturae inde natae, inhibitiva. Cujus solius puncti
incuria, vel inscitia, subinde contigit, calculos
media stetisse via, & miserandis ejulatibus necuisse.
Idque non tam Diureticorum insolentia, quam
Medentum errore. Nec enim putandum, canalem
ureteris, esse inaequalis stricturae, ut calculus, qui
per ureterem, primo impulsu descendit, tandem
angustia itineris pressus, haereat. Sed compressio¬
nes posterae, sunt crispaturae morbosae, ac spasmo¬
des, à dolore, prout de Sensu & Sensatione alibi.
(17). Adeoque tam externa fomenta, quam interna,
quae convulsivos illos motus placant, summopere
adhortor, & necessaria judico. Quid ni ergo distin¬
guam Diuretica, quorum tam destinationes, quam
electiones, vix antea cognitae. 1. Siquidem quae¬
dam urinam corrosivo veneno acuunt. Ut Can¬
tharides. 2. Alia aciditatem provocant, ac relin¬
quunt in lotio, & stranguriam excitant. Quales
sunt cerevisiae recentes. 3. Sunt quae urinam red¬
dunt abstersivam, ut fontes aciduli, vitriolum
Martis, lapis cancrorum: itemque herbę passim gau¬
dentes etymo Diureticorum. Continentque sin¬
gulae alcali volatile, vel saltem istud, subter dige¬
rendum