681
96
DE LITHIASI
que duntaxat productum, sive posterius, nequa¬
quam autem ad causam, ne quidem occasionalem.
Nugis in vigilando enim; successive sibi invicem
subscribunt; sine nota iuvaminis. Adeoque serio
somniant vigiles, ut aegris adulentur. Neque enim
nascuntur calculi, quia lumbi calent: sed calent
lumbi, quia nascuntur calculi. (22). Lanam ergo prae
plumis deligunt, ob harum (inquiunt) calorem.
Nesciae, quod plumae, minus calefaciant quam la¬
na: ob minus accurat am aëris exclusionem. (23). Quod
judicet sensus tactus. Denique dato, quod pluma,
magis calefaceret super incumbens corpus, plu¬
misque in volutum, quam lana: Attamen id totum
cessat, si linteum intercedat inter plumas, vel la¬
nam. Siquidem calor qui è plumis vel è lana e¬
mergit, non est ipse horum simplicium calor: sed
incumbentis calor reflexus, receptusque in plumis,
vel lana. Inde namque depositus in medio (lin¬
teamine) redit, non quidem seipso priore robu¬
stior, sed fere adaequatè contemperatus, eodem
momento caloris, quo pollet ipsum corpus. De¬
terminat autem oculariter hanc litem, ipsum or¬
ganum vitreum, ad mensuram temperiei ambien¬
tes aëris, constructum. De quo in principiis no¬
stris elementalibus. Nec arguit in ad versum, quòd
calculosus nephriticus, se sentiat calidiorem lecto
plumeo, quam laneo culcitro. Nam id non con¬
tingit, ob majorem plumarum calorem: At bene,
quia patiens demergitur profundius lecto plu¬
meo: culcitro verum laneo, tantùm superiacet, af¬
flatque à lateribus aër refrigerans. Adeone Scho¬
lae nunquam aliquid ex fundamento, causa; atque
radice distinguent? Semperque ex dogmate genti¬
litio caloris, & frigoris, cum rusticis sapient? Oro
vos, propter amorem Dei, quo quisque exacto se¬
cum seculo prospectum optet sibi, abiicite pertina¬
ciam,