681
130
DE LITHIASI
cam tamen parùm apertius, ut Philosophiae pyro¬
technicae gnari soli, me capiant. Teratur Ludus
in pulverem, in mortario, & sub pistillo. Dein sub
cote, in silice, iterum. Tum dein calcinetur. Non
quidem igne torrido: sęd addatur illi sal circula¬
tum, de quo Paracelsus, libro de renovatione &
restauratione, & distillato inde sale, dicitur Lu¬
dus calcinatus. Quia pauco, binarum horarum la¬
bore, totus erit conuersus in salem. Ludus ergo sic
calcinatus, & in salem redactus, sibique aequipon¬
derans, decurrat suâ sponte, in humido loco. (23) Istud
autem sal resolutum, claudatur hermetico sigillo,
in ovo longi colli, & in arena, bulliat continuo igne
secundi gradus, donec totus Ludus, in pari sui pon¬
dere, steterit instar olei crassioris, super aquam,
quam ex aere cellarii hausit. Tunc namque totus
Ludus, est sal volatile, in formâ salis oleosi resolu¬
ti, habentque aliqualem urinae gustum. Ideoque
per urinam, cum potum vadit integris viribus, atque
dissolvit omnem calculum, ubicunque in corpore
delituerit. Quia est sal volatile, resolvitur in hu¬
mido, nec separatur in digenstionum, officinis: sed
quia gustum lotii, aliquatenus repraesentat, ha¬
betque interim amicas proprietates naturae no¬
strae, lubenter recipitur simulque ad renes dimit¬
titur. Dosis ejus est, granorum 14. Usque ad vi¬
ginti, cum aquae simplicis distillatae tantillo. Et
calculus mediocris magnitudinis in vesica, resol¬
vitur in pineoli magnitudinem, potissimùm dua¬
bus hebdomadibus. Liquor Ludi, sic praeparatus,
vocatur à Paracelso, fel terrae: quia si in charta exten¬
datur, citrinus obscurus est, non parùm ad viridem
declinans. Lapis est enim, valde mirus, descriptio¬
nibus Paracelsi unicè respondens, nempe ex sale
urinae liquorum terrae partus. In fundo terrae, ad
altitudinem vesicae in corpore humano. Reperi
autem