681
132
DE LITHIASI
per tubas: attamen ob rationes Deo cognitas, ser¬
vari debet in arcanis, quorum ipsemet dispensator
manere voluit. Accipe Ludi pulverati libram unam
ac tantundem liquoris Albahest, distilla hunc in¬
de, & primâ vice, totus Ludus mutatus erit in sa¬
lem, qui in patina vitrea, loco humido decurrit
absque ulla terrestreitate residuâ, & liquor de¬
fluens, fulvi est coloris, hermeticoque sigillo clau¬
sus, bulliendo, velut spuma, supernatat totus, in
forma axungiae viridis liquatae. Estque Paracelsi
Altholizoim correctum, ac fel terrae. Qui verò pu¬
tat additamento salis petrae, vel similium, artifi¬
cium hoc assequi: is sciat ejusmodi salia, utut ex¬
quisitè, iteratoque Ludo commista, sola tamen sa¬
lia defluxura, relictâ terrâ, tanquam faece, in pati¬
nâ. Ludus verò, debet totus transmutari in salem
volatilem tinctum, nil quicquam reseruantem, de
adjuncto Albahest. Utpote tam liquor hic, quam
Ludus, servant pristinum pondus. Et ipse Ludus
servat dotes minerales, quas omnipotens Bonitas
illi dedit. Est autem hoc opus longè difficillimum,
non quidem quoad praeparationem Ludi: sed
ipsius Albabest. Scio, quia veram dico, estque in no¬
stris Adeptis probatio, superans omnem demon¬
strantionem. Aristoteles enim non aliam, agnovit
scientiam, quam quae è praeexistente sensuum co¬
gnitione pullulat. Sed est alia indemonstrabilis, in
qua ipse Dator, sui luminis manet interpres supra
omnem Syllogismi ambirum adeo tamen certa
quod totus mundus, ne minimam in sciente, dubi¬
tationem moveat. Quod in tractatu, de Venatio¬
nem scientiarum, cam professo confirmavi & palam
fęci. Patefeci interim, quo pacto ex putrido lotio
eliciatur spiritus, qui immissus in vesicam, per in¬
dolentem cathetera, solvit Duelech. Scholae inte¬
rim suos commendant Herbarios, & hi sua saxifra¬
gia: