681
139
CAPUT VII.
crorum, quas nunquam ab alio adnotatas vidi.
Imprimis ineptè vocantur oculi, cùm non fun¬
gantur oculorum munere, nec extra emineant, nec
toto durent anno. (32). Nec demum hi lapides sunt ex¬
tracta essentia, à tota bruti testa (licèt sic jusserit
Paracelsus) siquidem per plurimas, atque uniformes
cancrorum dissectiones, comperi quae sequuntur.
Imprimis stomachum cancri, esse in capite, propè
verticem. Mares enim, quotannis aegrotare inci¬
piunt, à mensis unii medio: faemellae dein, in Ju¬
lio, ante testarum exuvium. Sunt enim per dies no¬
vem, & amplius, velut semiexanimes ac immoti.
Qua tempestate, stomacho illorum, exterius ob¬
ducitur membranula nova, inter quàm & stoma¬
chum veterem, est liquor quidam lacteus, qui sen¬
sim exterius in globum stomachi convexum, quâ
parteattingit, obducitque stomachum veterem,
contrahitur utroque latere, in concavum, statim¬
que lapidescit. Interim nec tunc, nec multò pòst,
cancer esitat quicquam. Ideoque (pene incredi¬
bile) vetus, sive interior stomachus, sensim in mu¬
cilaginem alimentariam absumitur, exteriorque,
ac novus alter stomachus, in vicem absumti, succe¬
dit. Siquidem isti lacti, ad stomachi veteris conve¬
xum subnato, obtenditur statim pellicula, per mo¬
dum, lacti tepenti solitum: crescitque lac istud, in¬
ter utramque praefatam membranam, utriusque
scilicet stomachi. Quae cuncta ducentis forte can¬
cris dissectis, dietim observavi, jucundâ admira¬
tione. Tandem residua pars lactis, cancro cedit in
alimentum. Postremò etiam, uterque lapis, iterato
sensim dissolvitur, & in nutrimentum paulatim
abit. Nihil autem cancer edit, aut in ejus stoma¬
cho reperitur, quantisper isti lapides sunt in sto¬
macho ejus, vivitque circiter 27. dies tam ex ve¬
teri suo stomacho, sensim absumto, quàm ex usu
reso¬