681
141
CAPUT VII.
flaccescat. Educto igitur filo aeneo, alter ejus vi¬
carius in locum sub intret, ex gingiva Balaenae pa¬
ratus. Ergo habes sic fistulam tenue flexibilem,
quae nequicquam dolet immittendo, etsi quadra¬
gies unico die, in vesicam protrudatur. Primis
quidem vicibus circa sphincterem insuetum, dolet,
at mox cessat payor illius contractionis. Abstra¬
hitur autem lotium, quoties lubet. Evacuatâque
vesicâ, injicitur per syringam demùm, retro ad fi¬
stulam, adaptatam, usque in vesicam quicquid lu¬
bet. Modò intromittendus liquor, sit indolens,
nec ingratus. Est autem Syringa, ad cuius Sypho¬
nem, Catheteris eminens extremum, adaptari dixi.
Sit laus aeterna Deo in excelsis, placeatque illi irro¬
rare, & foecundare mea servitia atque desideria in
opem mortalium oblata!
CAPUT VIII.
Tyronibus ferculum offert Author.
(1). Quaestiones doctissimorum virorum. (2). Responsa Authoris. (3).
Author spernit judicia de se habita ac habenda. (4). Satis¬
factio de Auro horizontali. (5). Heteroclita de sulfure Veneris.
(6). Sulfur Veneris, non esse de intima essentia metalli perfecti. (7).
Probatio permanentis sulfuris externi. (8). Dignitas sulfuris
Veneris. (9). Indistinctio Authorum Tyrocinii Chymici. (10). Re¬
sponsio Authoris ad objecta. (11). Incognita quaedam hactenus
de vitriolo. (12). Vitrioli nomen unde (13). Nativitas vitrioli.
(14). Differentia bonitatis vitrioli. (15). Graci cedunt palmam
Germanis, de mineralibus. (16). Error Paracelsi circa aestima¬
tionem vitrioli. (17). Demonstratio erroris praefati. (18). Qua¬
le vitriolum sit medendo optimum. (19). Modus distillandi vi¬
triolum optimus, & inusitatus. (20). Mirae proprietates hu¬
ius spiritus vitrioli. (21). Notabilia aliquot, inde resultantia.
(22). Distillatio salium. (23). Commendatio Dauci. (24). Li¬
gnum Nephriticum nostras, cjusque delectus, ac praepara¬
tio (25). Vsus Betulae.
(1). OCcasione libri mei de febribus, ad me è diver¬
sis Europae sinubus, scripserunt magnae notae
viri