681
4
atque inauditum conscripsi, ab ipsis vera Philoso¬
phiae incunabulis, insueta nempe principia, vera de¬
monstravi, quolibet demonstrationum genere. Ex
hoc opere, laceravi hunc tractatum de febribus, cum
indies viderem abusus crescere curando, atque inde
non parùam mortalium cladem augurarer. Edidi
ergo hunc tractatum, absque cognatis morborum do¬
ctrinis, quia scio; plurimos offendent paradoxa prin¬
cipia, qui plus assentiendo, quàm indagando studuere:
et si hoc studii genus quandam pigritiam, & penuriam
iudicii, attestetur. Interim spero, non defuturos ve¬
ri amantes, qui in sanitatem proximi inhiantes, vo¬
lent etiam à Belgarum iam antiquissimo Medico, au¬
dire, quae aliàs nunquam. Nemini enim onerosum
esse deberet, posse discere aliorum laboribus; licet tae¬
diosum sit veteribus, hoc elogium deglutire. Nemo
hactenus febres ex essentiâ novit, nemo illarum sa¬
nationem ex arte instituit, quòd omnes praetereundo
veram cognitionem causarum, & modi fiendi, reme¬
dia quaerere neglexerint. In calores, suas sagittus ex¬
ploserunt, verumque scopum rei praeterierunt. At
cum hujus aevi tanta sit iudiciorum protervia, &
singularis quadam insolentia, metui sanè, ne opus
meum, ulcerosum hoc saeculum admiserit. Indicabit
hic tractatulùs velut iacta tessera, quid Dominus de
meis laboribus statuerit. Interea qui iam consenue¬
runt in suis venarum ac virium diminutionibus, du¬
rum erit forsitan ab assuetis recessisse. Rogo saltem,
viderint, qualiter animas suas, causamque vidua¬
rum, & pupillorum, omnibus commendatam, cu¬
stodi verint. Vale.
TRA¬