681
65
CAPVT VI.
coquantur in Electuarium, iam nactus es solutivum,
omnibus officinarum compositis praelucens. Spi¬
ritum ergo vitae ardentem, vegetabilis naturae con¬
tubernalem, (quem Hellenismus Scholarum vi¬
dit, aut scivit nunquam) arteria, ad se lubens è
stomacho rapit, quem aliàs, primaria sui instru¬
ctione natura parat, è digesto chylo: Gaudet sa¬
nè, se multo compendio, reperisse liquorem, un¬
de spiritum vitalem sibi efficiat. (14). Hactenus nempe
vina, mortalibus regulariter placent, Cor exhi¬
larant, & inebriant, si plus iusto potentur. Nam
spiritus vini, nondum est vitalis noster: quia ad¬
huc determinationis individualis indigus, ut inde
Archeus vitalis influens, functionum nostrarum
executor, construatur. Quapropter cùm nec Me¬
senterium, nec hepar, sint destinata in fabricam
spiritus vitalis, gaudet Cor, illum immediatè,
atque promptè, per arterias iam ante paratum, è
stomacho assugere. (15). Vnde sequitur, si arteriae at¬
trahant sibi spiritum vini, vaporum instar, etiam
trahent odores essentiarum. Hinc namque deli¬
quia, imò & restaurationes, vice versa. Arteriae
verò, non trahunt olea, licet essentialia, & gra¬
ta; eò quòd non sugant substantiam liquoris, mul¬
to minus olea. Vt ergo medicamen acceptum sit
cordi, & ab hoc attrahatur intro, debet esse odo¬
rum, & inseparabiliter nuptum spiritui vini. Quare
vina odora caeteris faciliùs inebriant, quia mari¬
tati odores spiritui vini, facillimè admittuntur ad
Cor, Caput, Vterum etc. (16). Odores autem oleosi,
abstracti à suis concretis, inquinando potiùs affi¬
ciunt, quàm materialiter, in arterias subeant. Ideo
nempe per vini immodicitates, vitaeque errores,
saepe non merus allicitur in arterias vini spiritus:
sed & aliquid succorum simul. (17). Vnde demum vini
heluonibus, difficiles Cordis palpitationes succre¬
scunt,
E