681
102
DE FEBRIBVS
que incurii, saniores, fortiores, atque longioris
vitae, tardè canescunt. Studium itaque Medentis,
non est dirigendum ad posterius, sive ad alte ratio¬
nes in Archeo naturaliter susceptas. Nam (ut dixi)
in morbis, cuncta pendent à causa occasionali, in
agrum vitalem inserta. Quia morbi, non habent
in se radicem essentialem permanentiae & stabili¬
tatis, sicut habent caetera entia, quae seminibus suis
constant atque subsistunt. Quia revera omnes,
immediatè consistunt in vita. (In cadavere ideo
non est morbus) horumque ideo interitus omnis,
& cessatio pendet in ablatione causae occasionalis.
(6). Scopus ergo medendi non se vertat ad caloris re¬
frigerium, aut ad motus alterativos consopien¬
dos, ut neque ad accidentium comitantium, &
effectuum productorum expectationem: Incassum
nempe laboraverit medicus, operam dies, & occa¬
siones perdet, quamdiu ad causae occasionalis sub¬
lationem non intenderit. Imò quantocyus id fece¬
rit, eò jucundius & gratius auxilium erit. (7). In febri¬
bus universis, est unica Archei accensio, sive in¬
dignatio, unde & in essentia, & nomine febrili
conveniunt: solùm autem per causam occasiona¬
lem distinctae. (8). Materia nimirum & hospitium fe¬
bres distinguunt. Imò, probo Medico, magni
non est momenti, diversitates febrium, iuxta ma¬
teriae proprietates, & loca, curios è indagasse, cùm
nec praecavisse sit datum: neque dici possit reme¬
dio: vade tu ad talem venam, vel ad istum locum.
Sufficit enim novisse, quae iam ante generaliter de¬
terminavi. Totúmque medentis studium sit, in¬
venisse remedia, apud quae omnes febres ejusdem
sunt prętii & ponderis, ut mox declarabo.
Perfe¬