681
107
CAPVT XV.
similibus. Non existimans haec salia esse alcalia
cinerum, sed volatilia, & quae simplicium totam
crasim continent. Etenim sunt diaphoretica insi¬
gnia, atque nonnihil temperata. Quae si debitâ sta¬
tione, nimirum jejuno stomacho, & ante paroxy¬
smum Intermittentium vel quovis tempore conti¬
nuatum, potentur in vino, vel aceto, sudórque
proliciatur, nunquam Medentem fidelem, ludi¬
brio exponent. Cessa quoque mirari, quod absque
omni evacuatione febres curandas proponam si
diapheresim atque sudores suadeam. Nam & alli¬
gatis simplicibus, magno Medentum dedecore,
frequenter febres curatas vidi. Denique & istud
dicam, quod per emplastrum, centenas quarta¬
nas tutò sanaverim, absque recidivâ, licet autum¬
nales. In specierum febrilium igitur familiâ, non
rarò particularia ejusmodi, universalis remedii
apicem attingunt. Quaerite & invenietis modò?
Medicina non in quaestum solum sit. Nam si vobis
intentio est, Misericordia ex charitate, obviabit vo¬
bis in itinere, Veritas, & lux à Patre luminum de¬
scendens, cui sit honoris retributio in aeternum.
Responsio ad contumelias.
CAPVT XV.
(1). Argumentum in contemptores scientiarum. (2). Responsiones
ad convitia Galenicorum. (3). Adulterata sunt Chymica
officinarum. (4). Per ignem mitescunt corrosiva. (5). Obje¬
ctio de parvitate dosis. (6). Dignitas Mercurii & stibii. (7).
Rarissimum arcanum salis volatilis. (8). Res omnes clamant
pro vindictâ in Galenistam spretorem Chymiae. (9). Origo
Pharmaciae. (10). Obiectio de solutione perlarum & coral¬
lorum. (11). Quomodo separantur in stomacho dissolventia à
dissolutis. (12). Quid significet praecipitare in chymicis. (13).
Censura de quibusdam scriptoribus chymicis. (14). Iterata
obiectio, subterfugia ad molliores animantum tophos, sive¬
lapides. (15). Qualis sit actio gemmarum in nos. (16). Quid
sit in teneriori lapide, quod operatur pulvere suo sospite per¬
manente.