681
109
CAPVT XV.
vulgo. Quibus ex ordine sic satisdo. (2). Agitur de
medicamentis, non autem de rebus, quae coria¬
rium aut figulum concernunt. Pudendum ergo
supponunt subterfugium, quod ignorent, quae
discere debuissent. Nec etiam fidum est funda¬
mentum ab antiquitate semper ruinosum, euntes
quà itum, non quà eundum erat, semper antece¬
dentium gregem sequentes, caecísque mentis ju¬
diciis sibi mutuo subscribentes. Respondent etiam
me silente servi nostri fugitivi, à quibus corrosi¬
vum pulverem praecipitati, & dulcioris alterius,
sive minùs virulenti, itémque vitrum antimonii,
ac flores, cinabrium, & in summa, non nisi vene¬
na mutuant, ad magnorum morborum transplan¬
tationes & palliationes. (3). Caeterùm insigniter adul¬
terata omnia, pro libidine lucri. Nam facile est
ignaros decipere, in rebus, quas profitentur se
ignorare. Sunt nempe olea essentialia venalia, quae¬
que magno aere penduntur, adulterata omnia at¬
que singula: si novem partes olei Amygdalini, ad
unam essentialis commistas esse, facilis sit expe¬
rimenti. Injice nempe in cochlear aquae vitae quid¬
quid supernataverit, esto de oleo essentiali, reli¬
quum verò, Amygdalinum. Idque tutiùs sciveris,
si in balneo experimentum feceris. Oleum sulfuris,
ex dimidio aqua est pluvia, Vitrioli autem sta¬
gma, totum in imposturam delatum est: & quo¬
tidie magis futile. Quod simplici examine per
balneum, mox constabit. Vix sextam partem ejus
esse merum, eámque adhuc tinctura ex cortice
querno gravatam. Ad secundum denique respon¬
debo mox. Nunc sat est dixisse, selectiores hodie
Medicos, non spernere chymica remedia, quod
eorum libri, noviter testantur. Adeóque vulpes
vituperat uvas, & gallinas, in arbore sequestra¬
tas. Quantum autem praestent, silentibus nobis,
loquun¬