681
116
DE FEBRIBVS.
perlae, pulvere tenus assumpta, in nobis liquesce¬
rent, frustra tentatis dissolvere illa. Iam ergo con¬
stat per demonstrationem mechanicam, teneriores
animalium lapides, continere mucilaginem, quâ
perlae, coralla, & saxatilia carent: Attamen corpo¬
ra quarumdam rerum, permanentium in sui pulve¬
re, & soliditate homogeneâ, & inseparabili, ut pa¬
tiuntur in sui dissolutione actionem à dissolvente:
ita quoque vicissim, dissolvens patiatur à dissoluto,
sine ulla interim corporis immutabilis participa¬
tione. Nam ex axiomate Chymico, dissolvens, ea¬
dem opera coagulatur, per quam, dissolutum dis¬
solvitur. Ideóque si auferatur dissolvens à dissolu¬
to, ordinario nil praeter insipidam aquam inde re¬
cuperatur, sine acrimonia, & aciditate: quae sanè ut
sunt salium clientes, coagulantur in dissoluto, eique
comites astant. (20). Clariùs idem cognosces: Si oleum
vitrioli, distilles à Mercurio currente, oleum coagu¬
latur cum Mercurio, manéntque ambo in fundo,
forma nivis. Et quidquid inde stillatur, est mera
aqua. Nix ista autem, si lavetur, fit citrinus pulvis,
qui facilè in pristinum mercurium currentem re¬
ducitur, eodem prorsus pondere quo ante. Si verò
aquam ablutionis distillaveris, habes in fundo me¬
rum alumen, ex acido sale vitrioli. Sic nempe dis¬
solventia mutantur, tametsi dissoluta, nequidquam
de sui materia, aut substantia perdiderint. Agunt¬
que ejusmodi dissolventia in nos, per modum al¬
terationis acquisitae, in sui passibilitate: non au¬
tem ex proprietate participata, à dissolutis immu¬
tatis. (21). Ad propositum ergo Argumentum. Salia ace¬
ti, vini, succi limonum, vel è quercu, itémque chy¬
li stomachici acidi, quatenus sunt vegetabilia, & à
nostrâ digestione alterabilia, digerendo quidem
mutantur in nobis, in salem urinarium: atta¬
men pro diversitate rei dissolutae, illa dissolutiva
patiun¬