681
124
SCHOLARVM HVMORISTARVM
nisi ex lumine, vita, motu, & Blas alterante. A deo¬
que calorem in elementis, esse merum Relolleum.
(5). Item actualem quoque humiditatem omnem, esse
Aquae: virtualem vero, ex seminum proprietate.
Siccitatem similiter, esse per se in aëre, & terra: In
fructibus verò, ratione seminum, & coagulatio¬
num. Falsam ergo hactenus doctrinam, celebratam
de elementis, mistionibus, qualitatibus, tempera¬
mentis, dissidiis, gradibus in ordine ad morbos,
horumque sanationes. (6). Demonstravi quoque ex
professo, in natura non esse contraria. (7). Sanitatem
opponi morbo, relatione integri ad defectuosum.
Remedia scilicet, morbum tollere, non vi contra¬
rietatis, ut neque propter nudam similitudinem:
sed propter merum Bonitatis donum restaurans
naturam adiuvando, quae alioqui suipsius est medi¬
catrix. Haec sane sat erant, poterantque humores
remedio tollere, nisi consuetudo opposita, men¬
tem velut ligasset, ne ad Veritatis cognitionem
properaret. Est namque perdifficile dissuescere,
qui iamdudum istis humoribus, compendiose om¬
nem morbi catalogum inspexisse, sibi confidunt.
(8). Quapropter discendi cupidis, lubens manum por¬
rigam. Paracelsus enim, primus, humores ita risit,
Helvetico more, ut Galenicos, simul & Arabes Me¬
dicos, Humoristarum cognomine deluserit: Atta¬
men ipse saepè inconstans, ad humores labitur, &
complexiones, nondum sat in suis thesibus funda¬
tus. Interim Scholae Galenicae, subinde quatuor
elementorum datas qualitates, ut solitarias intem¬
peries, voluerunt oppugnandas: & plerumque ite¬
rum, cùm parium humorum abundantia, finxe¬
runt proscribendas intemperies. Cumque leporem
se auribus tenuisse gloriatae facilitate commenti
delusae, primò in ludibrium venere: quod meden¬
di facultatem deturparint absurditatibus. Imme¬
mores