681
140
SCHOLARVM HVMORISTARVM
non desinunt: non quia sana aegris, quae noxia do¬
cent, sed sibi reperiunt proficua. (55). Quid agimus, age¬
musque, inquient aliqui, nisi enim venam subinde
pandamus, & alvum subducamus, domi manemus,
vulgi risus, & scenarum fabula facti? (56). In Scholis
enim praelegitur libellus de natura humana, Hip¬
pocrati calumniose ascriptus. Docens, quod unum
& pari quantitate solutivum exhibitum, diversis
anni stationibus, diversos humores emunxerit, ac
semper post spasmos, unà cum sic larvato cruore,
vitam abstulerit. Quod sonat, sub specioso purga¬
tionis titulo, jus factum, putrefaciendi cruorem,
colliquandi carnem, sub impostura, & ad lubitum
medentis, alicujus coloris humorum, tandemque
nisi dosis dolum, venenumque tegat, quod pro¬
fluxurus sanguis sic mutatus, aegro necem sit alla¬
turus, ut quanquam praefato libello dicatur, unum
idemque laxativum, aliis atque aliis anni stationi¬
bus, alios, atque alios, primò educturum humores:
est tamen constanter verum, omne solutivum, su¬
pra debitam dosim, suum enecare sumentem. Adeo
ut frequenter tabida illius vis, tam pertinaciter ve¬
nis intincta maneat, quod restringi nequeat, &
mors colliquando subsequatur. Quanquam ipse po¬
tus solutivus, necisque patronus, fere primus exci¬
derit. Frustraque hoc casu adhibentur restringen¬
tia: ubi non est laesa retentrix: sed venenum impres¬
sum continuo tabefacit. Quare requiritur potius
antidotus, quam astringens pharmacum. Quod
nempe peccando facit lethalis diarrhea: idipsum
laxativa, sub medentum artificio, in voluto falsa
humorum thesi. Tandem educto humore reo, &
accusato insonte, nequicquam tamen inde plerum¬
que mitior morbus. An ergo inde non sunt con¬
iicienda ludibria? & quicquid de humoribus, illo¬
rum excessu, delectu, & segregatione, est garritum?
etenim