681
174
SCHOLARVM HVMORISTARVM
eminus ad Lienem oppositum, copiose deferri,
strictoque canali, in stomachum exonerari, & ne
cloaca forsitan ab hospite laedatur, praefecisset illi
tot arterias, ut totus Lien, nil praeter arteriarum
complexum referat. (24) Vah! apage tanta hominum
temeritas. Enimvero par de felle delirant. Dum ne¬
sciunt, ipsum liquorem fellis, non minus esse vi¬
scus vitale, quàm sit membrana stomachi, ipsum
cordis parenchyma, aut cerebri medullaris sub¬
stantia. Idque saltem ex Tobia didicisse debuissent,
iam ab olim edoctae. Nam Raphael (quod Spiritus
nomen, sonat Medicinam Dei) jussit asportari fel,
non piscem, qui alias facile putruisset. Non autem
balsamicum fel. Ergo fel supra sortem cruoris, car¬
nis, cadaveris, ossium, visceris ordinarij, vices bal¬
sami explebat. Quia in nobis, vitae clavum detinet.
Prout alibi de digestionibus, & usu fellis. Puerile
denique asserunt, Quod cum quotidie sat, imò ni¬
mium, ad suos usus, generetur fellis, nihilominus
iubeant, ipsum fellis folliculum, manere condum
thesauralem excrementi, ac jugiter repletum pro¬
scripta faece. ubi alioqui si istud veri apparentiam
haberet, debuisset fel quotidie, ac festinanter exo¬
nerari, per modum vesicae, quia excernendo gaude¬
ret, non autem detinendo semper turgere: nisi vis¬
as cus esset. (25). Quae alioqui debita excretionis, & exo¬
nerationis festinantia, cum nec in felle, ut nec in
Splene, visatur: indubitato est signo, Gentiles, sua
commenta venum exposuisse credulis: nec à Dato¬
re Luminum illuminatos. Itemque Scholas Genti¬
lium, nocuas fabellas, etiamnum hodie, per suos,
pro Institutis Medendi, docere, credere, ac proin¬
de in praxi, juxta fallaces saeculorum consensus,
atrociter labi, eodem atque olim tenore. Quatuor
videlicet humores, meraque non entia, nunquam
futura, vera esse, necessaria & existentia. Avorum
nempe¬