681
176
SCHOLARVM HVMORISTARVM
antea: sed fiebat. Si nimirum apertus erat canalis
& tamen non efflueret. Si ergo iste falsus muccus,
sit cerebri proprium excrementum, est residuum
alimenti sui secundarij, ibidem relictum, à finita
ejus partis digestione. At nec istud: nam profluxisset
sponte sua, & absque odore rerum. Quod non. Igitur
factum fuit, non ex superfluitate alimenti: sed ab ali¬
mento degenerante, sive degenerato. Cerebrum
alioqui, excrementum habet, per modum aliarum
partium solidarum, quod scilicet insensili diapnaea,
dispergitur in ambientem. Est autem muccus, per
Tabacum aut alia sternutatoria prolectus, plane si¬
milis ordinario: sed muccus ille violenter excita¬
tus, non est excrementum digestionis cerebri: ergo
neque muccus ordinarius. Fit autem celeriter, & plu¬
rimus; imò & absque manifesta statim cerebri laesio¬
ne. Alioqui, si defectu digesti vae degeneraret, neces¬
sario caput quoque male valeret. Sed consequens est
falsum: ergo & suppositum antecedens. Ergo est alia
quaedam facultas, praeter ordinariam, & principa¬
lem nutritivam cerebri; quae ejusmodi muccum
parit, ad occursum peregrini, infestique odoris,
pulveris, aëris, vel obstructionis sibi internae. Qui
sane differt plurimum, juxta peregrini illius occur¬
rentis varietates. In signum, quod ejusmodi facul¬
tas (quàm custodem nomino, tam Laryngi, quam
naribus praefixam) diversimode ab occursantibus
affecta, diversos statim pariat suis capsulis muccos,
ex massa Laticis. Admiror autem, quod hactenus
nemo, has facultates tam in Larynge, quam in via,
usque ad organum odoratus, extentas, ad verterit:
sed ruditer totum, transeundo, in cerebri pituitam
sit relatum. Excrementum itaque nocuum, osten¬
tant Scholae, insciis sibi parentibus genitum qui¬
dem: at nondum constare fecerunt, essentiam, exi¬
stentiam, aut quidditatem apparentem pituitae,
quar¬