681
192
SCHOLARVM HVMORISTARVM
sedem ejicitur, deficiente ventris culina. Etenim
saepè abrasum à poculo truculento, ut & narium
mucum, quique pulmonum quocunque vitio ex¬
creatur, pituita sunt mera Scholarum. Quae scili¬
cet, per ultimae digestionis errores, parantur sor¬
des, à causis morbificis. Estque tanta Scholarum
hebetudo, ut cum suo Galeno, damnent cilium
neryorum, membranarum, tendinum etc. eo quod
putent pituitae esse matres. Nec attendant, quod
partes similares, ac primae constitutionis, sint sper¬
maticae naturae: easque indistincta prorsus confu¬
sione, vocant pituitosas. Nesciae, aut saltem imme¬
mores, quod proximè nutriamur iisdem, quibus
constamus. Adeoque si partes homogeneae, simi¬
lares, ac primae constitutionis, damnentur ab hu¬
moristis, tanquam pituitosae. Alterutrum sane ne¬
cesse est. Vel Scholas nescire, pituitam ab humo¬
re secundario atque spermatico distinguere: vel
planè, nullam esse in cruore penitus pituitam. Id¬
que quod in cruore pituitam ratę sunt, esse initium,
ac fundamentum secundarij, & proximi alimenti
solidorum. Nunc de bile flava, quae in urinis sup¬
ponitur, dicendum cum praeteritorum saeculorum
admiratione, & crassa ignorantia.
Vronomantia Veterum.
CAPVT IV.
(1). Vrinarum, di visio. (2). Paracelsi non inepta observatio.
(3). Authoris scopus. (4). Erratum hactenus in iudicio, de lo¬
tij circulo. (5). Vnde circulus in urina. (6). Sententia Ga¬
leni ludicra. (7). Probatur non inesse fel, lotio. (8). Scholarum
incogitantia. (9). Quid urinae flavedo indicet. (10). Nil bilis,
aut fellis inesse lotio. (11). Triplex in hoc error. (12). Petitio
principij. (13). Non rapi bilem è lotio, ad cerebrum. (14). Ali¬
quot ab surda comitantia. (15). Ab Anatome. (16). Ab Icte¬
ro. (17). Quid fundamentaliter designent urinae aqueae, repen¬
tè post tinctas, in febribus. (18). Vrinae prognoses hactenus,
fuisse