681
203
PASSIVA DECEPTIO CAP. IV.
saepe quoque, non amplius comitantia priorum
causarum, opus habens. Id quod numquam hacte¬
nus in Scholis fuit consideratum, ut neque distin¬
ctum. (26). Saepè ergo urina confusa, mejitur a calculo
sis, itemque in cordis palpitatione, & alibi. Alia
verò, etsi clara, mox sponte tamen, turbatur in aëre.
Ac quidem omnis turbida urina, latens acidum
continet, ejusque minus, si semel ad ignem clarue¬
rit, nec turbetur deinceps. Saltem fermenti fellei de¬
fectum indicat. Quippe designatur, quod tantil¬
lus tepor, acidum relictum coxerit, & vicerit. Sic
nempe poma, nondum matura, sole dulcescunt.
Quoties etiam fermentum folliculi, sive visceris
fellis, pessundat stomachi fermentum, atque pylo¬
rum vitiat, toties digestionis cruditas, adeoque &
lotium, absque nubecula est. In stomacho etiam
est subinde amaror, ab errante digestione, ejus¬
modi recrementum parturiente. (28). Sin autem illius,
visceris fermentum subplantatur, est urinae sedi¬
men crassum, & album, nec unquam absque stran¬
guria: quae ideo in senibus difficilis curatu. Acidi¬
tas autem ista lotij, in stranguriis, quanquam non
sit gustui manifesta; quantulacumque tamen, suffi¬
cit ad praefatos effectus doloris. Quod patet in uri¬
na novellae cerevisiae, ponticitatem suae cerevisiae,
imperceptibiliter adhuc participante. Dum autem
hepatis fermentum, nimium superat stomachi; &
fellis activitates: sedimen bolare, in urina turbida,
& fulva. (29). Quasi optaret sanguificari, quod isti de¬
stinationi, est ineptum. Rubeum autem sedimen
in urina flaya, quodque per ignis calorem facile li¬
quescit, denotat fermentum hepatis, peregrino
impedimento exasperari. (30). Quae fermentorum hi¬
storia, tractatu de digestionibus conscribitur. Sunt
& postremo errores, & pigritiae multiplices, circa
ortum contentorum, quos tractatu de Lithiasi ex
pro¬