681
209
PASSIVA DECEPTIO. CAP. V.
penè albicant, cras deinde rursus flavent, iterum¬
que mox inde, pallent cinereè, ut pridem. Quod
fellis obstructionibus, sic alternatim minimè con¬
tingit: nam semel solutis, & apertis, non est reclu¬
sio, aut clausura tam facilis, vel imminens atque
interpolata. (8). Duo itaque in Ictero, simul concur¬
runt. Vnum est, alienatio secundae digestionis, quo
chylus pervertitur, tam qui regulariter bonus esset,
& in cruorem mutandus, quam qui aliàs, natura¬
liter, in stercus liquidum, intra Intestina facessit.
Alterum autem est alienatio distributivae ac dige¬
stivae stomachi. Saepè nempe à crapulâ, est copio¬
sus vomitus flavus, prout & deiectio talis à poculo
solutivo. Iam namque, superiori capite ostensum
est, in stomacho, errante digestione, tale amarum
gigni, itemque & in Intestino puerorum, vitulo¬
rum etc. Nam stomachi & intestini propria est fla¬
vedo, quae subinde etiam à digestiva errante, ama¬
ricat. Obi autem cum errore digestivae, adest vi¬
tium distributiuae, Icterus iam confluit: eo quod
praeter naturam, quod nascitur, praeter naturam, in
venas, & corpus dispergitur: quod alias nec nasci,
nec isthac deferri debebat, sed per sua emunctoria
urgeri. (9). Quae distributiva, à Scholis hactenus est ne¬
glecta. Cujus tamen errore, varij fiunt morbi: ni¬
mirum fluxus symptomatici, apostemata, aridurae
partium, edemata etc. Praesertim in terminis, Icte¬
rus. Stercus enim liquidum quod naturaliter post
separationem purioris chyli, alioqui circa finem
Ilei generatur, postremo, & ante merum stercus,
in Colo intestino. Iam praecociter, à Ieiuno In¬
testino incipit, ac praeter naturam vertitur in fla¬
vum istud excrementum (non tamen amarum,
quale in stomacho nascitur) unde illi fas, scanden¬
di in venas Mezenterij, nascitur. Sunt ideo excre¬
menta Alvi, coloris cinerei, orbata stereore liquido
sibi
O