681
10
APPENDIX
tatem, quam facta febris claudit: non potens Intel¬
lectus humanus suâ vi, penetrare res, quas sibi ex
instituto occlusit. Docui itaque superiùs, quo ini¬
tio activo & vitali, febris in nobis oriatur seminali¬
ter, & materialiter, id est, integraliter. Etenim quid¬
ditas febrium, per modum fiendi, edocta, patefacit
quidditatem efficiens, à quo formatur. Siquidem
omnem sui determinationem mendicat à vita. (2). Id¬
eo enim vera quidditas entalis, atque essentialis
differt toto coelo, à Veterum putatitiâ quidditate
(accidentali nempe) febrium. Ipsum namque ens
accidentale (quod est ipsa Veterum putata febris)
differt toto praedicamento, ab ente substantiali, vi¬
talique febrium, atque à seminali initio, progres¬
su, coaptatione, actione, sequestratione, deturpa¬
tione, & proprietate immediatâ, haustâ scilicet,
tam ex parte maternâ materiae internae, atque vita¬
lis; quàm paternâ: nimirum, vitalis efficientis
principii quidditate. Siquidem Medentes, hacte¬
nus omnem morbum, inter nudas qualitates col¬
locant. Caeterùm demonstravi, quòd calor non
sit essentia, aut de essentia febrium: sed merum ac¬
cidens, separabile à febri, febrique accidentaliter,
& per intervalla, adiacens. (3) Restat modò ad cogni¬
tionem febris; ac remediorum, contemplari mo¬
dum fiendi, in fieri esse, ut arbor à fructibus pro¬
datur. Itaque omnis propemodùm febris statim
ab sui initio, horret, aspernaturque, carnes, pisces,
juscula, ova, & quaecunque intra stomachum mox
corrumpi queunt. Nam carnes & pisces solo tepo¬
re, sponte vadunt in corruptiones sibi proprias, at¬
que foetores, tanquam ad terminum cadaveris fe¬
stinarent. Hęcque, ubi in stomachum delabuntur,
fermento solito, debito, ac digerente orbatum, so¬
lo illius loci tepore, festinant in sui corruptionem.
Ructus enim febriles, hinc fiunt olidi, ideoque
nidorosis,