681
25
TVMVLVS PESTIS.
quantum auri voluerit, & reliqua abunde: nihil di¬
vitiis parcens. Nam optimatibus Persarum, fiet
aequalis. Viros enim, qui consilio praestent, inveni¬
re, non est facile. Hystanes porro ad Hippocratem
sic scribit. Magnus Rex Artaxerxes, te opus ha¬
bet. Iubens aurum, argentum, & quaecunque vo¬
les, dari. fore te optimatibus Persarum, aequalem.
Tu itaque cito adsis.
Hippocrates Medicus, Hystani Hellesponti
praefecto, Gaudium.
"REMITTE Regi quae dico. Quod victu, vestitu,
domo, & omni ad vitam sufficienti, opulentia,
fruimur. Persarum autem divitiis uti, fas mihi non
esse: neque Barbaros à morbis liberare, Graecorum
hostes. Vale."
Hippocrates Demetrio, sanitatem.
"PERSARVM Rex me accersivit. Ignarus, quod
apud me, major est sapientiae ratio, quam auri.
Vale.
Regi Regum, meo magno Domino Artaxerxi.
Hystanis praefectus. Gaudium. Quam misisti epi¬
stolam, ad Coum Hippocratem, ab Aesculapio
oriundum, demisi: sed ab ipso responsum tuli, quod
ad te transmitto, cum ejus latore Gymnasbe. Dieu¬
tyche. Vale. Rex Regum Magnus Artaxerxes, Cois
haec dicit. Date meis nuntiis Hippocratem, malis
moribus praeditum, in Me, & Persas, petulantem.
Sin minus, cognoscetis vos peccati poenam daturos.
urbem enim vestram, devastatam, & in Insulam
distractam, in pelagus convertam: ut in posterum.
nemo sciat, an in hoc loco insula fuerit, aut urbs
Cos."
Coorum
B 5