681
33
TVMVLVS PESTIS.
si quibusdam terris, certo Pestis saeviat termino,
recurratque praecognitis stationibus, quibus tamen
olim Pestis admodum erat peregrina: Consequens
esset sane, vel illas provincias non subiacere stella¬
rum influentiis vel non iisdem quibus olim, vel il¬
las Pestes esse adulteras, vel saltem (ut opinor ego)
non provenire coelitus. Cum nimirum ibidem non
sint conciliabula stellarum, quae annuatim dies
servent statutos comitiorum. Quid si enim Pestis, in
una civitate, maximam mortalium partem deleat,
frustra profecto erit omnis Magistratus providen¬
tia, si vicina loca subter eundem Meridianum, vel
angulum coeli sita, nequeant praeservari intacta.
Cumque stellarum influxus, vel irradiatio, sit uni¬
versalissima, utcunque insaniant alij; non est tamen
credendum, posse coelitus Pestes ab astris influere,
ad deputata loca, urbes, & pagos. Nam si stella¬
rum influxus, esset pestiferus, aut erit aër, vel Gas
superne ad nos dimissum ipsa Pestis, aut mera nu¬
da qualitas per aërem descendens, quae ad nos per¬
venit, absque illo corpore, eritque vel concepta in
stellis, vel generata in aëre nobis vicino. Si pri¬
mum horum: necesse foret simul omnes mundi
angulos infici, nisi in aëre, & per aëra canalem vel
tubum, à coelo; ad nos usque, directum, & immo¬
tum supponamus: per quem etiam, nec secus, aër
pestiferus, ad nos deferatur, stellarum fuligines,
ac inquinamenta deducens. Et enim cum distantia
stellarum à terra, sit multarum millenarum dia¬
metrorum terrae: non est cogitabile, quod aliqua
stellae fuligo, ad hoc centrum pertingat sospes (mi¬
nusque ad aliquam provinciam ejus) quin uni ver¬
sali simul tabo, inficiat totum terrae marísque am¬
bitum, unius centri minimi spatium, vicemque
subientem. Itaque si terra, sit minimi puncti instar,
huc spectant quae alibi dixi, de aëris regione, qua
nec
C