681
50
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
rum, eoum lustraverat, sibique subegerat. Nec his
obstat: quod ab olim Lues Sinensibus sit assueta.
Nam inde nemo ad bellum Neapolim advenit. Er¬
go si verum sit, quod Lues in Sina, antiquitate vin¬
cat: potuit ibidem iisdem initiis incepisse: prout ca¬
tapultas, & typographiam ante nos habuerunt.
Saltem Lues nusquam ab Endemicis, nec ab aëris
infectione. Hinc etiam non passim popularis. Quod
autem non à Sinensibus ad nos sit delata Lues, pa¬
tet ex guajaco, cujus usus apud Europeos 80. annis
senior, quàm radicis Chinae. Dein, quia introitus in
Chinam sub poena capitis, omnibus externis veti¬
tus. Nunquam Lues tum visa in oris extra Chinam
quorsum tamen Sinenses propter commercia quot¬
annis excurrebant. At guajacum ab occiduis ter¬
ris venit. Alij forte proinde contendunt, hanc Lu¬
xuriae luem, incepisse, eo quod annonae caritas, ma¬
ctatorum carnes cadaverum suffurari, & clancu¬
lum coctas divendi, suasisset. Sed cum antropopha¬
gis Indis, haec lues, ante adventum Pamphili, fuis¬
set ignota, non recipitur horum allegatum. Astro¬
logi quoque, quibus omnium contingentium cau¬
sae, referuntur in siderum aspectus, & rotationes: ne
quid citra cooperationem astrorum fieri concede¬
rent: peregrinum tum stellarum situm, duntaxat
super Neapolim influxisse ajunt, quem multa an¬
xietate quaerentes, nondum invenerunt. Quasi idem
astrorum situs, nunquam fuisset antea. Refragantur
enim Sacra, Astrologorum huic opinioni, ut supra
iam probavi. Paracelsus tandem, Luem, multis li¬
bris, & additamentis inconstanter indagans, copu¬
lam leprosae meretricis cum scabioso milite gallo,
incusat, ac detestatur. Quasi vero antea, nulla le¬
prosa, gallo sordido commista fuisset? Ad refellen¬
dum autem, sufficit: quod Paracelsus, etiam in hoc
sibi sit inconstans. Negans pluribus libris luem
veneris,