681
66
JOAN. BAPT. VAN HELMONT
visiam, ius carnium, & succum olerum. Patet ergo
quod Scholae, contra omnem Philosophiam igno¬
rent, formalem esse transmutationem dum ex ci¬
bis, cruor; & ex cruore, fit liquor alimentarius. Pa¬
tetque ex praefatis caecitatibus, maximam morbo¬
rum partem, inscitiae principiorum, concreditam
in Scholis. Ego autem ingenue protestor, me in
nullis avorum libris vel minimum unquam subsi¬
dij auxiliaris punctum reperisse. Nam quamvis plu¬
res, velut opitulati, convalescerent: vidi nihi lomi¬
nus decuplo plures, qui ab initio invasae Pestis, iis¬
dem remediis usi fuerant, infeliciter periisse. The¬
riaca enim ab olim, semper iuvamen pollicita, ejus¬
que aqua modo excellentior passim habetur, va¬
nam quanquam opem, continere sciant, qui Pestis
norunt proprietates. Nam Alexiteria, quae venena
cohibent, nil certi habent contra Pestem. Ideo¬
que Medentes Academici, sub infida Theriaces
tutela, non audent se contagio Pestis exponere. Est
quippe venenum Pestis, longe secretum à quovis
alio. Religiosi autem quidam in Vrbe, nil intenta¬
tùm relinquentes, quo nummos, vel aestimatio¬
nem comparent, selectissimam Theriacam, magno¬
profitentur vendere. Sed cum nemo militans Chri¬
sto, implicet se negotijs secularibus, à pomposis
ejusmodi stentoribus, cuique apprime cavendum
hortor: quippe non per ostium sed superne, per te¬
ctum intrant, non vocati, in Medicinam sese. intru¬
dunt. Hi enim cum Tullio poene dicent; Populo
imposuimus, & famosissimi pharmacopolae visi su¬
mus. Etenim Theriaca, Hippocrati, Pestis domi¬
tori, adhuc ignota, triplum mellis, ad pulverum
cunctorum copiam, recipit. Simplicia quoque sexa¬
ginta, discordia, arida, dura, conclusa, cruda, ex¬
crementosa, & plerumque à bimatu inveterata. Haec
inquam sub cocti mistione mellis, multum effoeta
reddun¬