681
74
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
confusio, triste nuntium, terror &c. statim appe¬
titum edendi tollant: suspiria, vel lacrymas conci¬
tent? & insolitam sarcinam praecordiis subtendant?
quatenus nempe alimentum sextae digestionis, in
stomacho degenerat, ubi videlicet ejusmodi pas¬
siones, proxime fabricantur? Hic ergo cruoris tar¬
tarus, semel degener factus, hostis mox more in¬
festat. Ac prout canis semel rabidus, rabiem sua
morte luit: Ita tartarus ille, semel proscriptus, inque
sordium numerum relatus, nunquam deinceps in
gratiam redit. Quia quicquid Archeus semel dese¬
rit, consestim moritur, quodque mortuum est, non
ampliùs reviviscit, nec pacem cum hoste init. Ita¬
que vindictae cupido, & philautiae indignatio, in
primo naturae fonte, radicitus connata sunt, mani¬
festius quoque insurgunt in subiecto perfectiore:
adeoque in sensitivis, potestatis irascibilis thymo¬
sin, ac gloriam sibi vendicant. Quare tartarus ille
cruoris, Peste subactus, non paret amplius vitae le¬
gibus, sed pristinae obedientiae suae poenitens, furo¬
ris libertatem effraenem sibi arrogat, eoque nos
truculentius infestat, quo fidentius, semel abdita
intus Archei consilia receperit. Quod synbolizare
nominant Scholae. Tum enim est fur domesticus,
cui viae ad thesaurum, promique intestini, sunt
cogniti. Quam enim celeriter necant, paucae puris
guttae, sub craniò? quanque atrocitatem non mina¬
tur cruor extra venatus? quam crudelis, vel unica
spina in apostemate? non mirum itaque, morbo¬
rum ferocissimam Pestem, mox parere suum pro¬
ductum, sedemque si non repererit, sibi statim fa¬
ciat. Restat tamen sanandae Pestis spes, quod tarta¬
rus ille, suumque Pestis diversorium, difflentur de¬
bito sudoris exterminio. Quod intellige qumamdiu
manserit in specie liquabilis tartari. Alioqui nam¬
que si partem solidam arripuerit, spes vitae inter¬
cidit,