681
108
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
proxime consistit, in reali, & actuali congressu
imaginis, per terrorem genitae, quam Archeus con¬
cipit, ex praefata applicatione; existimans hujus re¬
spectu, iam domi suae esse potentem hostem, intra
lares hospitatum. Qui panicus Archei terror, est
causa immediata, imaginatione genitae imaginis:
(imaginationem proinde probavi, esse in Archeo,
praeter illam, quae mentis conceptibus, tam in prae¬
cordiis, quam in corde ac cerebro pingitur) Quae
imago est causa adaequata Pestis. Ipsissima inquam
Pestis, non secus atque pullus, nihil est, praeter
ipsum ovum, foetu maturatum. Purpureae febres
enim, venenum quidem, atque contagium idcirco
habent, praeter putredinem, & fermentum appro¬
priationis (unde nimirum solos homines, non
item belluas inquinant) carent tamen Idea terro¬
ris, quo Archeus, confusione ac desperatione ple¬
nus, regimen negligit, funestamque ac seminalem
iconem pestilentis veneni, fabricat. Hanc denique
sui confusionem, facile suis transmutatis liquori¬
bus alimentariis insinuat, quibus ante invigilabat,
iam in hostilem tartarum cruoris, degenerat. Ar¬
cheus enim, gubernaculum deserens, instar homi¬
nis pauidi, praepostere sursum atque deorsum in ver¬
tit omnia, & ipsemet profugus, hostem intus rece¬
ptum conclamat. Fiunt tenebrae, appetitus sterni¬
tur, incepta cessat omnis officinarum digestio.
Quodque poene vel semi digestum erat, corrumpi¬
tur, quia tristem mortalis veneni imaginem horret.
Seditio itaque, murmurque est intus per membra,
quia horum spiritus insiti, confusionem influi Ar¬
chei, persentiunt: sed compescere nequeunt. Et¬
enim si nutrimentum semi digestum, in stomacho
recens ac mite erat, sopor oritur, itemque vomitus
ac nausea: sin autem iam digerendo aridum, cepha¬
lalgia occupat hominem. Sin autem propemodum
digestum,