681
110[sic]
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
in parte Archei deponit, illamque ad organa exe¬
cutiva irae, deponit in saliva &c. est autem virus
pestilens, in se horridum, ac mortali contagio ser¬
pentum longè crudelius, quod scilicet per vitalem
perturbationem (qualis est ira serpentis) in bestiis
producitur. Contagio enim Pestis, serpit in astan¬
tes, nec cum vita animalis perit. ut solent alias be¬
stiarum venena. Eò, quod venenum Pestis, non in¬
haereat vitae: sed effumanti inde aurae, insit imago,
& quidem Archeo infecto vestita. It sanies, cruor,
& pus, asperso vitriolo, adhuc vitam vitalesque
actiones, in totum unde fluxerunt, retinuisse, ho¬
dierna docuit magnetica curatio vulnerum, ulce¬
rum, & ossifragii. Quinimo Pestis propulsat potius,
à se frigitivam vitam, pavidum fugacemque Ar¬
cheum. Et sicut Rabies canis, productum assumit
suum, in saliva: sic venenum terroris, in tartaro
cruoris sigillatur, prout etiam in auram, atque
odorem dispergitur, peregrè abeuntem. Idcirco
enim belluae sunt immunes spectatrices nostrae ca¬
lamitatis, quia univoci Archei defectu, ideoque &
appropriatione carent. Quodcunque tamen sub¬
iectum, sive aura fuerit, vestis, vel aliud solidius,
etiam payoris nesciens, quod odore imbui potest,
potest itidem esse subiectum, in quod productum
pavidae imaginis possit imprimi, non aliter quam
terra, odorem celeris vestigii refert. Porrò tametsi
Pestis sit unica specie: diversimodè tamen invadit;
Semel namque adoritur popularis, quae vulgata fra¬
cedine exsurgit, post terrae motum, ex antris, rimis,
stagnis, fodinis, & cada veribus tam belluinis, quam
humanis, virus fracidum eructantibus. Quod ta¬
men nondum pestilens est, donec intrò receptum,
tum demum fermento appropriatum fuerit. Vnde
nimirum terrefactus Archeus, atrocem illam imagi¬
nem creat suae confusionis, atque terroris. In vadit
quoque