681
112
IOAN. BAPT. VAN HELMONT
receptione, quàm facile à turbato hospite impe¬
trat: siquidem iam in se, Ideam à priore, secum ad¬
ducit, novamque intus consimilem, in sociam, ab
Archeo acquirit. Pestis vero, quae citra externam
opem. in nobis, totam sui generationem orditur,
ac perficit, fit ex praeexistente tartaro cruoris fra¬
cido, qui mox sponte, cadaveris odorem induit
facillimè. Vnde perterritus Archeus, Ideam con¬
cepti terroris suscitat: sicque venenum Pestilens su¬
scitatur: hujusque seminalis, atque infesta imago
illi exc remento incorporatur: quod igitur saevien¬
do, pergitque contaminando. Insensili enim aura
nobis communicatur Pestis, quam muscae, picae,
corvi, cornices, aquilae, canes, lupi, etc. plerum¬
que distinguunt. Notissimum nempe est, domesti¬
cùm animal canem, unumquemque odore digno¬
scere, cujusque vestigia, utcunque leviter impressa,
dudum etiam postea distinguere. Estque Gas pe¬
stilens, aeque subtile, ac odorabile. Acquirendae
ergo Pestis, differentes sunt modi. Quorsum repe¬
tere oportet, Pestilens venenum, duntaxat unius
speciei esse, nec ejusdem rei, plures posse esse paren¬
tes, specie, atque semine distinctos. Id est semina,
non posse esse diversa. Adeo ut scorpio, ab cymo,
& à parente genitus, non differat specie: ut neque
pediculus à lendibus proveniens, & ab homine
prognatus immediate, identitatem specificam pro¬
iicit. Lendes enim, sive pediculorum ova, sunt in
identitate Archei, cum materia, unde homo pedi¬
culos immediate generat. Quoniam si duo semina,
specie divisa, unicum idem in specie constituerent,
frustra ad rerum generationem, dispositiones spe¬
cificae in materia: sed promiscue omnia ex omni¬
bus, atque singula ex singulis, prodirent. Agentia
igitur specie diversa, etsi aliquid sub identitate spe¬
cifica constituant: Intelligendum tamen idem, ac
ejusdem