681
139
TVMVLVS TESTIS.
ultimam corruptionis dispositionem, primamque
materiae aqueae generationem, retrocedunt. Tri¬
stia quoque universa, sunt amolienda: nedum quia
timori atque terrori vicina: sed potissimum, quia
circa os stomachi, extemplo, sensibilem pariunt
fracedinem, suspiriorum matrem. Loca ergo &
obiecta tristis recordationis, ut etiam ejusmodi
sodalitia, vitanda non minus, quam nuntia, atque
historiae confabulamenta dolorifica. Bibenda sunt
vina exhilarantia, & cerevisiae fortiores: quia incu¬
rias, ac animositates causando, moestitiam & ter¬
rores excutiunt. Contaminatis autem, quoquo mo¬
do, imo meticulosis, ac moestis, aër, ac venti fri¬
gidi nocent, quicquidque exhalationi, atque sudo¬
ri opponitur. Domus elota subinde fracedinem
quidem atque contagium tollit: & nocet infectis,
halitus aqueus. Ergo prius exsiccanda esset. Dies
40. clausurae, licet fracedinem augeant: tamen vi¬
rus pestilens tollunt, quatenus sponte, illo inter¬
vallo perit. Quarentenas, si ve quadragenarias, ad
quancunque renovationem consuetudo, forte ideo
traduxit. Etenim licet natatio, aut venaesectio, fra¬
cedinem minuere videantur: attamen cum sangui¬
nem, natura in thesaurum reposuerit, sequitur, ut
quoties sibi cruorem demi senserit: Archeus ad ter¬
rorem, tanquam proditionem timens, disponatur,
trahatque residuum sanguinem intro ad se: ac per
consequens, etiam venenum pestilens, una in pe¬
netrale vocat. Qui motus, cum sudore, est diame¬
tralis. Ideoque tam venaesectio, quam natatio, fu¬
nesta sunto. Omnis quoque solutio alui laxa, vitan¬
da: eo quod sic, crudior è mezaraicis cruor, putrefit,
per fermentum pharmaci solutivi (prout alibi li¬
bro de febribus) ad cujus nempe evacuationem,
mezaraicae, à vena cava, & haec, a minoribus ramu¬
lis, cruorem repetunt. Qui motus sanandae Pesti est
diame¬