157
TVMVLVS
PESTIS.
naturalem
energiam
sibi
acquirit
&
imprimit,
con¬
tra
imagines
territi
Archei
in
homine.
Siquidem
terror
bufonis,
interimit,
&
annihilat
ideas
territi
Archei
humani.
eo
quod
terror
in
bufone,
est
na¬
turalis,
&
ideo
radicaliter
ac
per
totum
illi;
etiam
mortuo
incorporatus:
Idea
autem
terroris
in
Peste:
est
tantùm
accidentalis,
&
fluxa.
Ergo
bufo
natura
sua
timidus
ab
homine,
odii
sui
imagines
auget,
vi¬
resque
intendit,
ut
saltem
clanculum,
ac
Pestis
in¬
star
noceat.
Hanc
autem
proprietatem
sigillarem
odii
simul
&
terroris,
gestat
in
capite,
oculis,
&
lo¬
co
concupiscibilis
potestatis.
Caput
itaque
&
ocu¬
li,
adhuc
vivo
animali,
in
vivos
ac
veros
vermes
(quales
caseo
innascuntur
nisi,
quod
extremum
ca¬
pitis
nigricet
nonnihil)
transmutantur.
Tandem
namque
cum
vita,
vermium
tanta
multitudo
exci¬
dit,
quod
vivo
adhuc
animali
tota
cerebri
theca,
verminosa
fuisse
videatur.
Terribile
sane,
atque
singulare
signatum,
terribilissimo
morborum
di¬
catum.
"Salutem
ex
inimicis
nostris,
&
de
manu
eo¬
rum,
qui
oderunt
nos"
(remedium
nempe)
Siqui¬
dem
odium
in
nos,
terrorque
bufonis,
praeparant
nobis
sanitatis
medelam.
Est
namque
nostri
odium,
bufoni
ideo
vernaculum,
ac
naturaliter
incorpo¬
ratum:
quod
totus
per
totum,
odii
Ideam
gerat:
perinde
ut
saliva
rabidi,
per
accidens
Hydrophoi¬
biae
metum.
Caeterum
quo
terror
nostri,
odiumque
innatum
in
bufone,
ascendant
altius,
fortiusque
sui
imagines
imprimant,
suspenditur
bufo
eminus
prope
focum,
in
aspectu
nostri.
Crescitque
odium
&
terror
ideo,
in
mortem
usque.
Quod
autem
bu¬
fo
per
conceptus
suos,
Ideas
generet,
mox
osten¬
dam,
per
ipsius
mortem
repentinam.
Nunc
saltem
dico,
quod
projecerim
bufonem
in
lacunam,
muro
cinctam,
qui
sequenti
mane
perierat
aquae
innatans
turgidus.
Habebat
autem
dorsum,
frequenti
nigro
stigmate,