681
159
TVMVLVS PESTIS
destructiva aut de bellativa: sed actione secundaria,
quatenus Idea odii aut terroris Pestilens, extinguit
fermentum, quo mediante, venenum Pestis subsi¬
stit, atque pergit inficere. Etenim cum venenum
Pestis, sit productum imaginis, terroris Archei, in
odore fracido auraque mumiali stabulatum: tolli¬
tur etiam hoc fermentum copulans, medium ap¬
propriativum, & immediatum subiectum veneni,
manetque de inceps duntaxat subiectum fracidum,
ut ante, sudore tenus profligabile. Ende constat,
quod zenexton, saltem praecaveat appropriatio¬
nem primario, simulque tollat sigillum, si ve quid¬
ditatem essentialem Ideae virulentae terroris. Enim¬
vero Domina de Rommerswale, Toparcha in
Wechovem, nobilis, affinis, & proba matrona,
mihi in candore retulit, se quondam toto pomeri¬
die spectasse duellum, araneae, & bufonis. Hic enim,
dum se supernè ab aranea descendente, ictum sen¬
tiret, & capite, confestim se intumescere, confu¬
git ad herbam; quam lambebat: ac celerrime cura¬
tus, detumuit; unde iteratam pugnam aggressus,
iterato quoque ictus fuit in capite, & ad eandem
herbam properavit. Idque dum iam tertiò accidis¬
set, Spectatrix, taedio affecta, plantam cultro exci¬
dit (erat autem plantago angustifolia) dumque
eò quarta vice bufo rediret, nec istam horbam re¬
periret, celerrime totus intumuit, & terrore percus¬
sus, mox obiit. Non autem se contulit, ad planta¬
ginis ejusdem plantas vicinas, ac frequentes (et
enim imago conceptus, metus atque tristitiae, mor¬
tem acceleratam parit, spes perit remedii celerri¬
mi, in morbo furiosissimo) dum namque suam non
reperit plantaginem, qui antea spe statim convale¬
scendi dimicabat: statim metu, atque terroris Idea,
desperans, obiit. Patet enim hinc, hujus bestiolae
pavor immensus, magnitudo & violentia Ideae
pavoris,