167
11
PRAEFATIO.
nomen omnium instar erit. Sapientissi¬
mus ille Regum & mortalium omnium,
qui libros de Plantarum Natura scripsit
à Cedio Libani ad Hyssopum, qui est
in pariete. Non temere itaque est apud
Hippocratesπερὶ ἀρχαίης ἰητρικῆς οἱ πρώ¬
τοι ὠήθεσαν ἀξίην τὴν τέχνην θεῷ προθεῖ¬
ναι. . Et illud, quod est περὶ ἐυσχημοσύνης:
ἴητρος φιλόσοφος ἰσόθεος. Vnum enim
hic operae precium est μετάγειν τὴν σο¬
φίαν. ibid. Ex quo non sine consilio fa¬
ctum puta, quod Avicennam Vziro Per¬
sarum Regia consiliis fuisse in historiis
relatum est, unde Princeps ab honore
sto sibi habito dictus est.
Ecce studium hoc dignum Regibus,
id est, Diis gentium minoribus, qui cum
à Sapientissima rerum Parente Natura
brutis Animantibus hanc sagacitatem vi¬
derent insitam, ut suo quaeque instinctu
cognitionem Remediorum haberent,
quibus incolumitatem & vitam tue¬
rentur; nihil Homine non dicam libe¬
ro, sed Rege dignius esse iudicarunt,
quam feras tanto majore intervallo in
hujusce rei studio à tergo relinquere,
quanto illi praestantia Generis omnibus
istis Creaturis antecellerent, in quas
tiam minimo istorum hominum, qui¬
bus