28
Regifico
vt
semen
Spirans
Aurenio
inurat,
Eius
vt
ex
atomo,
(spumanti
vertice
Pontus
Si
flueret
Viro
Argento,)
Aequor
in
Aurum
Extemplo
(infandum!)
pelago
concresceret
imo?
Siccaretque
stupens
Auro
Thetis
uda
capillos,
Immotaque
rigens
Tritonum
Exercitus
unda
Haereret,
nec
rauca
truci
sale
saxa
sonare
Miraretur
iners
Glauco
fugiente
Palaemon,
In
manibusque
suas
Pater
Ennosigaeus
habenas
Coeruleosque
sibi
Currus
Axemque
tonantem
Cerneret
at
tonitus
fulvo
obriguisse
Metallo.
Hoc
placitum
ô
Superi!
Tantis
mortalia
Curis
Corda
acuisse
Hominum,
vt
meditando
extunderet
artes
Ingenium
tantas,
&
dira
Cupido
sciendi!
Nec
sat
erat,
quod
prima
Ceres
mutarat
arista
Chaoniam
stavente
dapem,
&
monstrarat
aratro
Triptolemus
rastrisque
gravem
proscindere
Terram!
Miscueratque
uvis
Acheloia
pocula
Bacchus?
Et
nihil
est
alnis
maria
omnia
obisse
cavatis?
Ac
numeros
stellis
positos,
coeliue
meatus
Signatos
radio?
Sat
erat
vel
Semina
flammae
Abstrusa
è
venis
silicum
excudisse,
levisque
Scintillam
folii
servasse
in
fomite
natam,
Dona
vel
exeso
Cerealia
frangere
saxo;
Quo
Labor
&
duris
urget
sub
rebus
Egestas.
Hactenus
haud
satis
Inventorum
aut
Artium
abun¬
de
est?
Tantum
Ignes
Animaeque
valent!
Qua
Sorte
potestas
Haec
cessit
Pater
Ignipotens
tibi?
Membra
Pyracmon
Sat