167
34
ALIA EPISTOLA.
Salutem Officiosissimam D.
NEC impudentem nec temerarium Ex¬
cellentissime Clariss. vir Domine Doctor
me dixeris, ubi scriptorii huius negotii ratio¬
nes, ut spero, cognoveris. Postquam enim Prae¬
stantissimus vir Dn. Iacobus Sidericus mense
praeteriti anni Octobri consulendi gratia me
accessisset, atque inter caetera Tui quoque (quem,
sic persuasus, ante 16. annos Zazeli obiectum
credideram) nunc Redivivi fecisset mentio¬
nem, singulari certe animi laetitia perculsus,
an valeres, & num literae tuto ad te perferri
possent, exploravi. Amorem namque & desi¬
derium tui excitarat singularis meus amicus,
D. D. Ieremias Funccius p. t. Argentinensium
Xenodochii Physicus, in exhibendo & perle¬
gendi dato Biolychnio tuo: eundem ac idem
auxit D. Gluckradii commentarius, non ita
pridem in Begunini Tyrocinium scriptus. Ab
quotieste redicivum, ut praeceptorem & ab¬
solutum Informatorem secretissimi illius Bio¬
lychnii mihi exoptaram? Quaemvis autem
repulsam suspicer certissimam, nihilominus
tamen eo prae nimia discendi cupiditate dedu¬
ctus sum, ut iam per Nae Lumen Te obtestor,
siquid communicandi possideres, libere pecto¬
ri meo Hermetice obsignato concrederes: ta¬
lionis quidem lege, ubi in meis (quae tamen
exigua & pure Tyrocinia erunt) quid acce¬
ptum noveris, manda, iube, postula: nec ero,
qui