167
37
EPISTOLA.
IOAN. ERNESTO BVRG¬
GRAVIO NEOSTAD. PA¬
LATINO εὐπράττειν.
Venetiis tuae mihi oblatae litte¬
rae; imo vero merum gaudium,
mi BURGGRAVI, quia litte¬
ratae & longiores. Vnde tam
larga nobis stili tui usura? Cui
exiguum adeo foenoris litterati credideram,
vt corporis ab itinere attenuati indicium fa¬
ceret scriptionis nostrae macies. Veri hoc in nos
amoris tui ἐνέχυρον quo me vadatum habes
vicissim, qui possis arctius? Omnibus suis, vt vos
loquimini, Tincturis radicalibus, & Impres¬
sionibus balsamicis. Sed quid in hac Dapali
quamvis tua cana, & saliari convivio, scita¬
mentisque secundarum mensarum à te apposi¬
tis odoratis recentibus? À Sale iis insperso, non
dicam attico; sed Astrali illo Occulto, Invi¬
sibili, Aeterno, ex Oeconomia Naturae lautio¬
ris Olympica: (etsi lances & vasa longiore si¬
tus qualidiora, id est, pagellae mucidae, attritae,
pertusae.) Fastidium deterserunt, famem
nondum fregerunt. Iam pridem enim cochlea¬
rum in morem sitientium, quibus de coelo ni¬
hil irroratur, vel vt ait ille, illiquitur, proprio
succo victitabam. Et tantae fortunae aruspex
non eram; etsi his vicibus humana variari
scirem ut defectui succedat ubertas. Αντίδωμι
οῦν καὶ ἀυτός τὴν ἴσην, ἀλλ' οὐ τῷ τῶν ἐπστολῶν μήχει
C 3
μήχει
Symma¬
chus ad
Ausonium.
Repono ita¬