167
Bona est
admonitio
socii.
lib. 5. de
Vita Apol¬
lonii.
39
EPISTOLA.
At solum hoc possum tibi, quod Elienses
Athletis suis, vt est apud Philostratum, in
Olympica ituris: Audenter stadium intrato
quicquid alias me nosti excussa invicem Vl¬
pianorum, Paullorum, Gaiorum, Modestino¬
rum, Seruiorum, Iaevolenorum, Labeonum,
Papinianorum nostrorum ferula in amoe¬
nissimum illud Mundi liberioris vestri Subur¬
bium libentem excurrere.
Stupendam illam & prodigiosam, de quae
in Belgio inaudiveram, Batavi istius (Cor¬
nelio Drebbelio ei nomen,) te in Anglia Sphae¬
ram vidisse scribis, qua Mobilis Sempiterni
Virtute, perennes explicatissimosque siderum
coelestium meatus ac leges temporum, mo¬
tuumque in iis praedestinationes repraesenta¬
vit. A coelo, quod Internum recentiores vo¬
cant, illud est, hoc est, Astro invisibili, seu
Mundi Anima, in haec, quae videmus, non
videmus, infusa, diffussa, quae Naturae Hylech,
Ens Seminis & Virtutis est Philippo Hohen¬
heimio. Hoc intellectualiter operari est, &
per Meridiem ligare septentrionem, aut ni¬
hil est.
Vide Pau¬
lum Sca¬
lich. de
Myster.
Hebr. Can.
8. ubi de ro¬
ta Ezechie¬
lis in ro¬
ta, & Vi¬
tello in me¬
dio ovi, exl.
Amunoth. Et de Myster. Chaldaorum: ubi de transanima¬
tione Empedoclea de Zoroastrea Sirena, de Mosis & Heliae
ieiunio, de collegio Brachmanum abstemio, de Hierophan¬
tarum castratione, Orphei deserto Thracio. Pythagorae si¬
lentio, & Epimenidaeo somnio.
O Architectum occultum, à quo omnium
rerum