167
42
EPISTOLA.
innumeris, lacteo circulo stellis nebulosis: &
quatuor Planetis, eorundemque [sic]: circa Iovem
periodis. Age vero, dum alteram tibi mu¬
ralem cedimus, ne Isthmum Sinapi bibas, si
prodita Organi huius beneficio sidera, quae ti¬
bi Cosmica vel Medicea, primus Repertor, vel
Mauritiana, vel Nassovia dicat à Pole¬
marcho nostro incomparabili.
At nec illud inventum pro facinore pal¬
mario vel basilico habet, vel ex eo Perspicillo
ναύφρακτον βλέπει. [unchecked]. In alterius cuiusdam
Instrumenti congeneris indagationem cura
& cogitatione aebit perplexiore, & se repertu¬
rum sperat, quo extra Horizontem nostrum
in averso Hemisphaerio ultra finitorem hemi¬
sphaeriorum, in Lunae globo, ceu speculo obie¬
ctas & suis quibusque limitibus distinctas re¬
giones, velut ad oculum intueri & quid rerum
in iis, de grauioribus motuum mundano tum
momentis geratur, possit observare. Quod si fa¬
vente Coelo excogitarit, quod de Augusto est
apud unicum Poeticae sirenophoenicem, de hoc
Artifice liceat usurpare, vt Metius sit,
"...quem mox quae sinon habitura Deorum
Concilia, incertum".
vt Plato retractet, quod in Phaedro est, de stoli¬
ditate eorum, qui in navibus educati sunt: &
Plautus, quod in Cistellaria, de moribus ma¬
ritimis faceto lusit scommate, Nam in prae¬
senti