167
75
EPISTOLA.
norum intuitu, obtutu vestitam probe in pro¬
scentum, si ire volet, educito.
Sed FACE tua Vitae mortisque Indice solen¬
nem in morem his omnibus praeluceto; Prodi¬
gioso, inquam, isto Lychno, qui flammam alit
omnium animi corporisque affectuum, omnis
temperiei intemperiei sagam indicem. stupen¬
da, quae ei cum homine est, Sympathia, quoad
Sacer ille Vitae liquor, Nectar, Ignis, Mumia,
Balsamus, oleum (quo gaudet supercoeleste il¬
lud Hominis, cui σῶμα σῆμα est: quo retine¬
tur ceu vinculo, ne ab hospite divortium fa¬
ciat) Hominis fomes est. Speculum est myste¬
riorum Dei & Secretorum luminis Naturae
theatrum. Ieschahia Chizkiae, pio sensu de
maiestate prophetici Spiritus integro.
Sed & hic lini & sigilli chymici incisor es,
nisi τὰ ἱερὰ τοῖς ἱεροῖς: nisi profanis inexer¬
citatisque tecta & intacta isthaec Sacra per¬
maneant, suis implicata corticibus, membra¬
nis, involucris. testis. siliquis. nucibus, è quibus
Medullam, Balsamum internum, Incolam
animam, superelementare Mysterium, Caele¬
ste purum, Nucleum non facile eliciant. San¬
cta n. ist haec Arcanorum Pomaeria, & magis
quam vel muri vel portae, quae Divini quo¬
dammodo Iuris sunt, §. 9. Inst. de rerum
Divis. & Acque.
Scripturus altissima de Verbo mysteria, ve¬
tustissimus Theologorum Orpheus, carmen
alias
2. Reg.
sect. 1.
apud. Iust.
Mart.