167
77
BIOLYCHNIVM SEV
LAMPAS.
VITAE ET MORTIS
Omniumque graviorum in Homine
παθῶν index.
Documentis ab Experientia
rerum omnium praece¬
ptrice solertissima deprom¬
ptis luculenter constat,
Vitam in Sanguine, ceu
propria ei sede à Natura omnium pa¬
rente destinata, contineri. Etenim si
vel homini vel cęterarum animantium
cuipiam Vulnus inflictum sit, sanguis
autem non sistatur: (cum Poetarum
Principe dicam)
"Vna eademque via sanguisque animusque feruntur:"
...sensim nimirum ac sine evidenti
dolore partium omnium homogenea¬
rum Virtute diffluente. Fides dictis est
praesentissima in Stoicorum Achille
(Senecam dico) Neronis Praeceptore ut mis¬
sos faciamus innumerabiles alios, quos
sigillatim hic recensere longum nimis
foret; Sed nec rei dictitat necessitas.
Roborandae tamen assertioni nostrae
testimonium est (cuius authoritatem
elevare nefas) Gen. 9. vers. 4. à Iehova
ipso,
Vitam pro
Animante
illa vi ha¬
be, quae Mi¬
noris huius
Mundi
quasi quod
dam est
glutinum
inter Cor¬
pus & spi¬
ritum vi¬
delicet me¬
dium, &
vtriusque
Arcana
quadam Co¬
pula in Sul¬
phure po¬
tissimum
efflorescens,
rubenti