167
80
BIOLYCHNIVM.
Ratio, eo scilicet modo, quo splendor
vitrum penetrat, Pro conditione itaque
& Natura stellae, illius animalis ratio
sensusque animalis afficitur, Impressio¬
nes, influentiae, constellationes & hu¬
ius generis caetera, cuiuscunque nomi¬
nis, saltem Animal respiciunt, non et¬
iam Hominem. Si Homo vitam Ho¬
minis vivit, illa omnia nihili & umbrae
somniis vaniora. Si vero vitam pecu¬
dum vivit, sortem eandem cum pecu¬
dibus experitur, more pecudum tran¬
sit, & in ipso verificantur, quae in ipso anima¬
liter verificari debent.
Quae cum ita se habeant, aevi prisci
homines (sive Magos, sive Sophos hosce
dixeris, nihil impedio) subtilissima in¬
geniorum indagine ac daedala quadam
Cheirurgia, inaestimabili emolumento
mortalium, vere non minus, quam so¬
lerter plura elicuerunt mysteria è san¬
guine animalium, ut Rationis expertium,
ita Entelechias istius diviniotis compo¬
tum; in quo Virtutes quaedam latitant
stupendae ac maiores, quam ut nos eas
captu nostro assequi, aut accutatiori
scrutatione queamus deprehendere.
Quandoquidem Chymicarum ma¬
chinarum solertia è Sanguine subtilissi¬
mus ille purissimus ac vivacissimus Spi¬
ritus