167
85
BIOLYCHNIVM.
adverso emicat, & spectandam sese
praebet.
Mirum forsan prima fronte, quod
hic ne Sanguine & arcanis eius poni¬
tur, gregariis Medicorum filiis, è quo¬
rum numero iniquus noster Censor
Atheniensis. Sed iis non magnopere
novum, qui eum penitius viderunt,
& in eo ceu abstrusiore Naturae the¬
sauro expurgando elaborarunt. Quod
ab extremo vulgi ordine satis receptum
est, quod de Seneca & aliis initio posi¬
tum: Eius imago facile aestimatur de
quotidiano vacuationum usu, quae per
Venarum incisiones fiunt ad morbos
depellendos. Quod in illa virium
psiusque animi interceptione quadam
videmus, quę Leipothymia Medicis, seu
Leipopsychia si mavis; vel in illo vehe¬
mentiori & repentino ac quasi praeci¬
pitato virtutum Organorumque om¬
nium humani corporis lapsu clarius
est, quo qui oppressus nec aurium nec
oculorum sensu uti potis, omnesque
animi corporisque functiones ablatas
aut interceptas saltem habet aut non
habet, quae Syncope dicitur, imago
mortis praesentissima, ut astantibus et¬
iam sanis magno terrori sit. Quae cum
aegro valde periculosa sit in vacuatio¬
F 3
ne, quae