167
89
BIOLYCHNIVM.
bunt. Homines qui faciunt, nae intel i¬
gendo, ut nihil intelligant, utcunque
dulci φιλαυτία sint ebrii. Quocirca hęc
tibi, Lector, pro Mysteriis abditae Naturae
secreto habenda sunt, ne ab impuris
huiuscemodi Sophistarum ac Sciolo¬
rum manibus, labis aliquid contrahant.
Nam quid anseri cum unione? Cui putamen
rapę detractum obiicias, si quid obie¬
ctum velis. Secus si feceris, margaritas
porcis obieceris & sanctuaria Ethnicis
prostitues, quod à Deo veritum seve¬
rissime. Sed missos faciamus illos.
Tale fuit vasculum illud è vitro,
quod, ut in Chronicis est, Oliverius Arto
fratri suo, liquore adimpletum limpidis¬
simo discedens reliquit, hac obtesta¬
tione, ut in sui gratiam quotidie
observaret, commonefacto eo insuper;
si aquam in vitro commutari cerneret,
coloremque atrum induere, certissimum
calamitatis suae haberet indicium, quod
eventus comprobavit. Memorabile est
memoria nostra, quod aerae Christianae
anno 1576. in Decembri contigit. Hie¬
ronymus Rauscher Consul Lipsiae repen¬
te in lethalem morbum incidit, eo¬
demque die fato cessit: simul vero atque
anima à corpore fecit divortium, eo¬
dem ipso temporis puncto Phiala Vi¬
F 5
trea,
Vid. Hist.
Britann.