167
104
BIOLYCHNIVM.
cultatum apertarumque affectionum,
quae sunt eidem cum homine, ad cuius
vitam aptatur, effectus, quo vinculo
τῶν σωματικῶν παθνμάτων dispositioni
adnexi sint. Et Virium occultarum o¬
pera, quae ab illa non dicam promiscua
συγχύσει , sed genuina & symbolica
μίξει resultant, prodi ab Aere potissimum
cum aliis argumentis, tum his conie¬
cturis persuasum nobis est, quas Natu¬
rae arcanioris Viri Consultissimi de
huius Elementi facultatibus & bene¬
ficiis posteritati commendarunt. Et ut
ab Hebraeis ordiar, primis Sapientiae
propagatoribus, Aerem illi neruum
Vniuersi & mundani huius Organi
Spiritum statuunt, & cum eorum Scho¬
la faciunt, qui implentem eum & mo¬
ventem omnia dixerunt. Per hunc e¬
nim omnium in omnibus est Impressio
& affectio, quod uno omnium nostro
hoc Spiritu testatum relinquere cogi¬
mur. Et quae non Aeris in humano
Corpore officia? Quae non eidem ab eo
qualitates, ad horarias & momentaneas
pene vicissitudines? Idque in totum
corporis habitum animali miscetur
Spiritui, quicquid eius sive à Cerebro
attractum est, siue à Pulmone haustum,
siue ab Epate absorptum & in Venas
distri¬